top of page

Adoro Te Devote

  • Foto do escritor: Pia União das Filhas de Maria - ArqRio
    Pia União das Filhas de Maria - ArqRio
  • 7 de nov. de 2016
  • 1 min de leitura

1.

Adoro te devote, latens Deitas,

Quae sub his figuris vere latitas: Tibi se cor meum totum subiicit, Quia te contemplans totum deficit.

2.

Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditu solo tuto creditur. Credo quidquid dixit Dei Filius: Nil hoc verbo Veritatis verius.

3.

In cruce latebat sola Deitas, At hic latet simul et humanitas; Ambo tamen credens atque confitens, Peto quod petivit latro paenitens.

4.

Plagas, sicut Thomas, non intueor; Deum tamen meum te confiteor. Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere.

5.

O memoriale mortis Domini! Panis vivus, vitam praestans homini! Praesta meae menti de te vivere Et te illi semper dulce sapere.

6.

Pie pellicane, Iesu Domine, Me immundum munda tuo sanguine. Cuius una stilla salvum facere Totum mundum quit ab omni scelere.

7.

Iesu, quem velatum nunc aspicio, Oro fiat illud quod tam sitio; Ut te revelata cernens facie Visu sim beatus tuae gloriae

Amen

INDULGÊNCIAS: O "Adoro te" goza de: 1) Indulgência de 5 anos

2) Plenária no mês nas condições de costume a quem recitar todos os dias

(Preces et Pia Opera nº137)

Posts recentes

Ver tudo

Comentarios


Posts Em Destaque
Posts Recentes
Arquivo
Procurar por tags
Siga
  • Facebook Basic Square

Federação das Filhas de Maria ArqRio

(21) 9 8232-7071

(21) 9 8237-3819 (whatsapp)

Rua Debret, 23 - salas 613/615

Centro, Rio de Janeiro - RJ, 20030-080

  • Grey Facebook Icon

Escreva-nos

Sua mensagem foi enviada com sucesso! Salve Maria!

bottom of page